CATHOLICUS

CATHOLICUS
I.
CATHOLICUS
dignitas et Magistratus, in Africa praesertim. Eusebius, l. 8. c. 23. Καθολικὸν τῆς Α᾿φρικῆς, et de Vita Constantim, l. 4. τὸν τῆς διοικήςεως Καθολικὸν, h. e. Consularem et Praefectum Africae, ut interpretantur Viri docti. At Cuiacius ad l. 5. Cod. de Iure Fisci, l. 10. contendit, probatque non unô Βαςιλικῶν locô, id nominis spectâsse Fisic Procuratores, Gallis hodie Generaux des Finances, quos γενικοὺς Scriptores Byzantini vocant passim: quod clare evincit Theodorus Hermopolites ad l. ult. Cod. Si a non compet. Iud. ὁ Καθολικὸς, ἢγουν ὁ προϊςτάμενος καὶ φροντίζων τῶ δημοςιακῶν πραγμάτων, Cui notioni convenit Gloss. Graec. Latin. Καθολικὸς Rationalis. Quamvis certum sit Consularium vel certo Proconsulum munus fuisse, tributorum exactioni incumbere, quod Dio diserte tradit, l. 53. etc. Inde Catholiciani, officiales Catholicorum, l. 9. §. 2. Cod. de Bonis proscript. ubi cum Caesarianis iunguntur. Glossae Basil. Π῾ατιοναλίους, τοὺς μαγκἰπας, τοὺς αὐτοὺς καὶ κάθολικιανοὺς καὶ ςιτώνας, καθ᾿ Ε῞λληνας. Quae forte ratio, quod pro
Spiculatoribus vocem aliquoties usurpat Sveno in Histor. Danica, c. 7. Sed et Catholicus Primas est, qui inter Episcopos Primatiae, ut vocant, dignitatem obtinet: apud Asiaticos praesertim aliquot Praesules, Aut iochenae olim sedi subditos et suffraganeos; qui, quod iurisdicitionem et dioecesin valde amplam haberent, olim hodieque Catholicos se, h. e. Universales, appellare consueverunt. Et quidem Persarmeniorum Catholicus memoratur Procpio, de Bello Pers. l. 2. c. 25. Armeinorum, Ottoni Frisingensi Chron. l. 7. c. 32. Seleuciae, in Canonibus Nicaeni Arabici a Turriano editi, c. 33. et c. 34. ubi gradus eius spra omnes Episcopos Graeciae statuitur: c. item 35. ubi Praelatus Persidis appellatur. Sed haec dignitas postmodum divisa legitur, binique ex uno Catholici Patriarch. Antiocheno subditi creati: quorum alter Aniensis, Annensis, Persidis Primas, Catholicus Ani, Romogyreos Catholicus, etc. alter Hirenopolitanus, item Bagdatensis dictus est, Papa quoque et Iacolith, seu Iacolich, Paulo Veneto (quae vox corrupta est ex Catholicus) de quo utroque agit Guil. Tyrius, l. 4. c. 9. Armenicus Catholicus, cuius meminit idem Auctor, cum Hieronopolitano idem est. Vide eum l. 15. c. 18. Publicavit autem Armeniae Catholicorum seriem et historiam ex Graeco Scriptore et ex Codice 696. Bibliothecae Regiae Combefisius in Historia Monothelitar. ex qua liquet primitus χειροτονίαν et ordinationem accpisse ab Ecclesia Caesariensi; pactô istiusmodi inter Gregorium primum Armenorum Episcopum cum leontio Caesareae Cappadociae Archiepiscopo, a quo ordinatus fuerat, initô: quod etiam eousque duravit, donec prolapsi in varias haereses Armeni ab Ecclesia Caesariensi descicerent. Sis vero urbem, Armeniae Catholici fuisse sedem suô aevô, refert Wildebrandus ab Oldenborg, Itinerar. Terrae Sanctae, ubi de Armenis. Titulos honorarios, quos Zachariae Maioris Armeniae Catholico adscribit Ioannes Archiepiscopus Nicaenus, l. de Nativ. Domini, ita habes: Ω῏ μακάριε Ζαχαρία, ὁ διάδοχος τοῦμεγάλου Α᾿ποςτὁλου Θαδδαίου γενόμενος καὶ ςύνθρονος τοῦἁγἰου Γρηγορίου, ὁδηγὸς δὲ τοῦὀίκου Θοργὼν, καὶ ἐπιςτάτης Α᾿ράρτι ἐγχωρίων, καὶ γνωςτικώτατος τῶ φυλῶν τῶ
ἀρίςτων πολεμιςτῶν τῶν Α᾿ζάτ. O beate Zacharia, Successor magni Apostoli Thaddaei, et Sancti Gregorii synthrone, Dux viae domus, Thorgon et Praeses Ararti incolarum, scientissime tribuum optimorum bellatorum in Azat. Porro habuit Aethiopia quoque suos Catholicos, Alexandrinae sedi subiectos, non tamen tantae auctoritatis, quantâ pollebat Seleuciensis, cui ius erat ordinare Archiepiscopos, sicut Patriarchae faciunt, quod Aethiopicis Catholicis non licebat, ex can. 36. Nicaeni Arabici Canon. ubi in Conciliis Graeciae septimum locum, post Seleuciae Catholicum, cui datur sextus, Aethiopico assignari consuevisse, additur. Albaniae Catholicum memorat Auctor Narrationis de Rebus Armen. apud Combefisium, qui Καθολικὸς Ι᾿βηρίας dicitur in Menaeis. Caetholicus Iacobitarum, quem illi Patriarcham vocant, recensetur a Zonara in Heraclio. Vide quae praeter Car. du Fresne in Glossar. de Catholicus congesserunt Sirmondus in Adventoria, Marca Dissertat. de Primatibus, c. 26. 27. et Salmas. in Eucharistico, c. 3. De Aede primaria Graecorum quam habent Athenis, Catholicon illis dici, ait Iac. Sponius, Itinerar. Graec. Part. 2. p. 182. quae ibidem videtur loci esse, ubi olim Templum Vulcani, Ibid.
II.
CATHOLICUS
titulus Hispaniae Regum, cuius origo ad Flavium Recaredum, Regem Gothicum refertur, qui Arianis ditionibus suis expulsis, A. C. 585. Valdesius de excell. regni Hisp. in Toletano Concilio Catholicus proclamatus est, Mariana, l. 7. c. 4. Isid. in Chron.
Adelphonsus dein, gener Pelagii, Saracenorum viribus attritis, et Christianismô reductô, idem agnomen meruit, A. C. 738. Vasaeus in Chron. Hisp. Quod multis postea aetatibus interminssum repetiit Ferdinandus Aragoniae Rex, pulsis totâ Hispaniâ Mauris, A. C. 1492. effecitque, ut consequentibus Regibus proprium et hereditarium esset. Iidem: Sed et Philippum Valesium, Galliarum Regem quod iura Ecclesiastica strenue tueretur, Catholici nomen obtinuisse, legimus apud Froissard. l. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • catholicus — /keuh thol i keuhs/, n., pl. catholici / euh suy , i kee /. catholicos. [ < ML] * * * …   Universalium

  • catholicus — ca·thol·i·cus …   English syllables

  • catholicus — noun see catholicos * * * /keuh thol i keuhs/, n., pl. catholici / euh suy , i kee /. catholicos. [ < ML] …   Useful english dictionary

  • Zelotes catholicus — Zelotes catholicus …   Wikipédia en Français

  • ABBAS Catholicus — it. Hegumenus Universalis, Eutychius, antequam Patriarcha evaderet, dictus est, quod omnium in novô Roma Monasteriorum cura ei commissa esset Eustathius, in Vita eius. Vide quoque supra Abbas Abbatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATOLICU — catholicus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mana (patriarch) — Maʿna served briefly as bishop of Seleucia Ctesiphon, grand metropolitan and primate of the Church of the East in 420. Like several other early bishops of Seleucia Ctesiphon, he is included in the traditional list of patriarchs of the Church of… …   Wikipedia

  • Patriarch and Patriarchate — • Names of the highest ecclesiastical dignitaries after the pope, and of the territory they rule. Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Patriarch and Patriarchate     Patriarch and Patriarchate …   Catholic encyclopedia

  • catholique — [ katɔlik ] adj. • chatoliche XIIIe; lat. chrét. catholicus, gr. katholikos « universel » I ♦ 1 ♦ Relatif au catholicisme. La religion, la foi catholique. L Église catholique, apostolique et romaine. Liturgie catholique. ⇒ romain. ♢ Qui professe… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”